HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXI: Quare transierunt ad gentes

#Act. XIII#Matth. XV, 24#cap. XLIX#Act. IX

Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti Sabbato loquereturadhuc in synagoga. Et cum egrederentur de synagoga multi Judaeorum et advenarum, id est gentilium, vel Judaeorum dispersione venientium secuti sunt Paulum et Barnabam. Sequenti vero Sabbato pene universa civitas convenit ut audiret verbum Dei. Quod videntes, Judaei repleti sunt zelo invidiae quo commoti coeperunt contradicere his, quae dicebantur a Paulo, blasphemantes. Blasphemus enim est, qui ex invidia obloquitur veritati. Tunc repleti zelo Dei Paulus et Barnabas constanter dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, juxta verbum Domini, dicens: Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Sed quia repellitis illud, et indignos vos facitis, ecce convertimur ad gentes. Et nota, cum hoc legatur hic dictum a Pauloet Barnaba in Antiochia Pisidiae, quae non in Judaea est, sed in Graecia, in plerisque locis legitur dictum ab apostolis in Judaea, scilicet cum vellent transire ad gentes postquam per duodecim annos praedicatum est in Judaea. Ecce non moveat te, quia potuit utrobique dici. Sic enim praecepit nobis Deus. Posui te in lucem gentium, ut sis eis in salutem, usque ad extremuni terrae. Et sunt in Isaiaverba Patris ad Filium. Ac si diceret Pater Filio: Misi te, ut post tenebras infidelitatis, usque ad terminos terrae, gentibus disseminares lucem veritatis. Sed cum specialiter dictum sit Christo, non est contrarium, quod hic legitur dictum Paulo, quia tanta est unio capitis et membrorum, ut quod dictum est capiti, membra dictum reputent sibi, sicut caput Christus persecutionem membrorum reputat inflictam sibi dicens: Saule, Saule, quid me, persequeris?id est in membris meis.